monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 107
{XXXV} Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares.